1. ULPIANUS
libro vicensimo sexto ad edictumE re est, priusquam ad verborum interpretationem perveniamus, pauca de significatione ipsius tituli referre.
1.
Quoniam igitur multa ad contractus variospertinentia iura sub hoc titulo praetor inseruit, ideo rerum creditarum titulum praemisit: omnes enim contractus, quos alienam fidem secuti instituimus, conplectitur: nam, ut libro primo quaestionum Celsus ait, credendi generalis appellatio est: ideo sub hoc titulo praetor et de commodato et de pignore edixit. nam cuicumque rei adsentiamur alienam fidem secuti mox recepturi quid, ex hoc contractu credere dicimur. rei quoque verbum ut generale praetor elegit.
1. ULPIANUS
v 26. knihe K ediktuSkôr ako sa dostaneme k vysvetleniu pojmov, bude na prospech veci, aby sme stručne hovorili aj o význame samotného titulu.
1.
Keďže prétor zaradil pod tento titul mnohé práva týkajúce sa rôznych zmlúv, ohlásil preto titul o veciach, ktoré boli zverené
1)
, lebo zahŕňa všetky zmluvy, ktoré sme ustanovili, dávajúc sa do dôvery iných. Slovo credere
- ako uvádza Celsus v prvej knihe Otázok - je totiž všeobecný názov, a preto prétor pod týmto názvom vydal edikt aj o vypožičaní, aj o zálohu. Totižto ak súhlasíme s akoukoľvek vecou, dávajúc sa do dôvery iných, pričom to niečo neskôr chceme dostať späť, hovorí sa, že na základe tejto zmluvy zverujeme. Aj slovo vec
zvolil prétor ako všeobecný pojem.2. PAULUS
libro vicensimo octavo ad edictumMutuum damus recepturi non eandem speciem quam dedimus (alioquin commodatum erit aut depositum), sed idem genus: nam si aliud genus, veluti ut pro tritico vinum recipiamus, non erit mutuum.
1.
Mutui datio consistit in his rebus, quae pondere numero mensura consistunt, quoniam eorum datione possumus in creditum ire, quia in genere suo functionem recipiunt per solutionem quam specie: nam in ceteris rebus ideo in creditum ire non possumus, quia aliud pro alio invito creditori solvi non potest.
2.
Appellata est autem mutui datio ab eo, quod de meo tuum fit: et ideo, si non fiat tuum, non nascitur obligatio.
3.
Creditum ergo a mutuo differt qua genus a specie: nam creditum consistit extra eas res, quae pondere numero mensura continentur sic, ut, si eandem rem recepturi sumus, creditum est.item mutuum non potest esse, nisi proficiscatur pecunia, creditum autem interdum etiam si nihil proficiscatur, veluti si post nuptias dos promittatur.
4.
In mutui datione oportet dominum essedantem, nec obest, quod filius familias et servus dantes peculiares nummos obligant: id enim tale est, quale si voluntate mea tu des pecuniam: nam mihi actio adquiritur, licet mei nummi non fuerint.