13.
ULPIANUS
libro undecimo ad edictum
Heredibus tamen harum personarum, item adversus heredes de dolo actio erit danda.
1.
Item in causae cognitione versari Labeo ait, ne in pupillum de dolo detur actio, nisi forte nomine hereditario conveniatur. ego arbitror et ex suo dolo conveniendum, si proximus pubertati est, maxime si locupletior ex hoc factus est.
13.
ULPIANUS
v 11. knihe K ediktu
Avšak dedičom takýchto osôb a tiež proti dedičom bude musieť byť udelená žaloba z podvodu.
1.
Labeo hovorí, že s vyšetrovaním prípadu súvisí, aby sa proti nedospelému neudelila žaloba z podvodu, iba žeby bol žalovaný ako dedič. Domnievam sa, že má byť žalovaný aj zo svojho podvodu, ak je takmer dospelý, najmä aksa z neho aj obohatil.
14.
PAULUS
libro undecimo ad edictum
Quid enim, si impetraverit a procuratore petitoris, ut ab eo absolveretur, vel si de tutore mentitus pecuniam accepit, vel alia similia admisit, quae non magnam machinationem exigunt?
14.
PAULUS
v 11. knihe K ediktu
Lebo čo, ak od zástupcu žalobcu dosiahol, aby ním bol oslobodený, alebo ak klamstvom o poručníkovi prijal peniaze, alebo spáchal iné podobné veci, ktoré si nevyžadujú veľkú machináciu?
15.
ULPIANUS
libro undecimo ad edictum
Sed et ex dolo tutoris, si factus est locupletior, puto in eum dandam actionem, sicut exceptio datur.
1.
Sed an in municipes de dolo detur actio, dubitatur. et puto ex suo quidem dolo non posse dari: quid enim municipes dolo facere possunt? sed si quid ad eos pervenit ex dolo eorum, qui res eorum administrant, puto dandam. de dolo autem decurionum in ipsos decuriones dabitur de dolo actio.
2.
Item si quid ex dolo procuratoris ad dominum pervenit, datur in dominum de dolo actio in quantum ad eum pervenit: nam procurator ex dolo suo procul dubio tenetur.
3.
In hac actione designari oportet, cuius dolo factum sit, quamvis in metu non sit necesse.