1. GAIUS libro septimo ad edictum provinciale
Haec actio proficiscitur e lege duodecim tabularum: namque coheredibus volentibus a communione discedere necessarium videbatur aliquam actionem constitui, qua inter eos res hereditariae distribuerentur.
1. Quae quidem actio nihilo minus ei quoque ipso iure competit, qui suam partem non possidet: sed si is qui possidet neget eum sibi coheredem esse, potest eum excludere per hanc exceptionem 'si in ea re, qua de agitur, praeiudicium hereditati non fiat'. Quod si possideat eam partem, licet negetur esse coheres, non nocet talis exceptio: quo fit, ut eo casu ipse iudex, apud quem hoc iudicium agitur, cognoscat, an coheres sit: nisi enim coheres sit, neque adiudicari quicquam ei oportetneque adversariusei condemnandus est.
1. GAIUS v 7. knihe K provinčnému ediktu
Táto žaloba1)vychádza zo Zákona dvanástich tabúľ, pretože keď spoludedičia chceli odstúpiť od spoločného vlastníctva, uznalo sa za potrebné ustanoviť určitú žalobu, ktorou by sa medzi nimi rozdelil majetok patriaci do dedičstva.
1. Táto žaloba jednako prislúcha vlastným právom aj tomu, kto nie je v držbe svojho podielu, ale ak ten, kto drží, tvrdí, že ten druhý nie je jeho spoludedič, môže ho vylúčiť touto námietkou: 'ak v tej veci, ohľadne ktorej sa vedie spor, nevznikne predbežné rozhodnutie k dedičstvu'. Ak však má v držbe ten podiel, aj keď tvrdí, že nie je spoludedič, takáto námietka (žalobcovi) neškodí: z toho vyplýva, že v takom prípade sám sudca, pred ktorým sa tento spor vedie, zisťuje, či je spoludedičom, lebo ak spoludedičom nie je, nič mu nemusí byť prisúdené ani jeho odporca nemá byť odsúdený.
2. ULPIANUS libro nono decimo ad edictum
Per familiae erciscundae actionem dividitur hereditas, sive ex testamento sive ab intestato, sive ex lege duodecim tabularum, sive ex aliqua lege deferatur hereditas vel ex senatus consulto vel etiam constitutione:et generaliter eorum dumtaxat dividi hereditas potest, quorum peti potest hereditas.
1. Si quarta ad aliquem ex constitutione divi Pii adrogatum deferatur, quia hic neque heres neque bonorum possessor fit, utile erit familiae erciscundae iudicium necessarium:
2. Item si filii familias militis peculium sit. fortius defendi potest hereditatem effectam per constitutiones, et ideo hoc iudicio locus erit.
3. In familiae erciscundae iudicio unusquisque heredum etrei et actoris partes sustinet.
4.Dubitandum autem non est, quin familiae erciscundae iudicium et inter pauciores heredes ex pluribus accipi possit.
5. In hoc iudicium etsi nomina non veniunt,tamen, si stipulationes interpositae fuerint de divisione eorum, ut stetur