DIGESTA LIBER VII, TITULUS I: DE USU FRUCTU ET QUEMADMODUM QUIS UTATUR FRUATUR (pars secunda)

Vydáno: 26 minút čítania

13. ULPIANUS libro octavo decimo ad Sabinum

Si cuius rei usus fructus legatus erit, dominus potest in ea re satisdationem desiderare, ut officio iudicis hoc fiat: nam sicuti debet fructuarius uti frui, ita et proprietatis dominus securus esse debet de proprietate. haec autem ad omnem usum fructum pertinere Iulianus libro trigensimo octavo digestorum probat. si usus fructus legatus sit, non prius dandam actionem usufructuario, quam satisdederit se boni viri arbitratu usurum fruiturum: sed et si plures sint, a quibus usus fructus relictus est, singulis satisdari oportet.
1. Cum igitur de usu fructu agitur, non solum quod factum est arbitratur, sed etiam in futurum quemadmodum uti frui debet.
2. De praeteritis autem damnis fructuarius etiam lege Aquilia tenetur et interdicto quod vi aut clam, ut Iulianus ait: nam fructuarium quoque teneri his actionibus nec non furti certum est, sicut quemlibet alium, qui in aliena re tale quid commiserit. denique consultus, quo bonum fuit actionem polliceri praetorem, cum competat legis Aquiliae actio, respondit, quia sunt casus, quibus cessat Aquiliae actio, ideo iudicem dari, ut eius arbitratu utatur: nam qui agrum non proscindit, qui vites non subserit, item aquarum ductus conrumpi patitur, lege Aquilia non tenetur. eadem et in usuario dicenda sunt.
3. Sed si inter duos fructuarios sit controversia, Iulianus libro trigensimo octavo digestorum scribit aequissimum esse quasi communi dividundo iudicium dari vel stipulatione inter se eos cavere, qualiter fruantur: cur enim, inquit Iulianus, ad arma et rixam procedere patiatur praetor, quos potest iurisdictione sua componere? quam sententiam Celsus quoque libro vicensimo digestorum probat, et ego puto veram.
4. Fructuarius causam proprietatis deteriorem facere non debet, meliorem facere potest. et aut fundi est usus fructus legatus, et non debet neque arbores frugiferas excidere neque villam diruere nec quicquam facere in perniciem proprietatis. et si forte voluptarium fuit praedium, virdiaria vel gestationes vel deambulationes arboribus infructuosis opacas atque amoenas habens, non debebit deicere, ut forte hortos olitorios faciat vel aliud quid, quod ad reditum spectat.
5. Inde est quaesitum, an lapidicinas vel cretifodinas vel harenifodinas ipse instituere possit: et ego puto etiam ipsum instituere posse, si non agri partem necessariam huic rei occupaturus est. proinde venas quoque lapidicinarum et huiusmodi metallorum inquirere poterit: ergo et auri et argenti et sulpuris et aeris et ferri et ceterorum fodinas vel quas pater familias instituit exercere poterit vel ipse instituere, si nihil agriculturae nocebit. et si forte in hoc quod instituit plus reditus sit quam in vineis vel arbustis vel olivetis quae fuerunt, forsitan etiam haec deicere poterit, si quidem ei permittitur meliorare proprietatem.
6. Si tamen quae instituit usufructuarius aut caelum corrumpant agri aut magnum apparatum sint desideratura opificum forte vel legulorum, quae non potest sustinere proprietarius, non videbitur viri boni arbitratu frui: sed nec aedificium quidem positurum in fundo, nisi quod ad fructum percipiendum necessarium sit.
7. Sed si aedium usus fructus legatus sit, Nerva filius et lumina immittere eum posse ait: sed et colores et picturas et marmora poterit et sigilla et si quid ad domus ornatum. sed neque diaetas transformare vel coniungere aut separare ei permittetur, vel aditus posticasve vertere, vel refugia aperire, vel atrium mutare, vel virdiaria ad alium modum convertere: excolere enim quod invenit potest qualitate aedium non immutata. item Nerva eum, cui aedium usus fructus legatus sit, altius tollere non poss

Související dokumenty

Súvisiace články

LIBER IV, TITULUS II: QUOD METUS CAUSA GESTUM ERIT (pars prima)
LIBER III, TITULUS IV: QUOD CUIUSCUMQUE UNIVERSITATIS NOMINE VEL CONTRA EAM AGATUR 3. kniha, 4. titul: K žalovaniu v mene akejkoľvek korporácie alebo proti nej
LIBER III, TITULUS VI: DE CALUMNIATORIBUS 3. kniha, 6. titul: O zlomyseľných žalobcoch
LIBER III, TITULUS V: DE NEGOTIIS GESTIS (pars reliqua) 3. kniha, 5. titul: O obstaraných záležitostiach (posledná časť)
LIBER IV, TITULUS II: QUOD METUS CAUSA GESTUM ERIT (pars reliqua)
LIBER III, TITULUS V: DE NEGOTIIS GESTIS (pars prima) 3. kniha, 5. titul: O obstaraných záležitostiach (1. časť)
DIGESTA LIBER V, TITULUS III: DE HEREDITATIS PETITIONE (pars reliqua) 5. kniha, 3. titul: O dedičskej žalobe (posledná časť)
LIBER IV, TITULUS III: DE DOLO MALO (pars prima) - 4. kniha, 3. titul: O podvode (1. časť)
LIBER V, TITULUS IV: SI PARS HEREDITATIS PETATUR 5. kniha, 4. titul: Ak sa žaluje o časť dedičstva
LIBER V, TITULUS V: DE POSSESSORIA HEREDITATIS PETITIONE 5. kniha, 5. titul: O držiteľskej dedičskej žalobe
LIBER V, TITULUS VI: DE FIDEICOMMISSARIA HEREDITATIS PETITIONE 5. kniha, 6. titul: O fideikomisnej dedičskej žalobe
LIBER V, TITULUS III: DE HEREDITATIS PETITIONE (pars tertia) 5. kniha, 3. titul: O dedičskej žalobe (3. časť)
LIBER VIII, TITULUS IV: COMMUNIA PRAEDIORUM TAM URBANORUM QUAM RUSTICORUM - 8. kniha, 4. titul: To, čo je spoločné pre mestské aj vidiecke pozemky
LIBER III, TITULUS V: DE NEGOTIIS GESTIS (pars secunda) 3. kniha, 5. titul: O obstaraných záležitostiach (2. časť)
DIGESTA LIBER VII, TITULUS I: DE USU FRUCTU ET QUEMADMODUM QUIS UTATUR FRUATUR (pars prima)
DIGESTA - LIBER VII, TITULUS I: DE USU FRUCTU ET QUEMADMODUM QUIS UTATUR FRUATUR (pars reliqua) 7. kniha, 1. titul: O požívacom práve a o tom, ako niekto požíva (posledná časť)
LIBER VII, TITULUS I: DE USU FRUCTU ET QUEMADMODUM QUIS UTATUR FRUATUR (pars tertia) 7. kniha, 1. titul: O požívacom práve a o tom, ako niekto požíva (3. časť)
LIBER IV, TITULUS III: DE DOLO MALO (pars reliqua) 4. kniha, 3. titul: O podvode (posledná časť)
LIBER IV, TITULUS IV: DE MINORIBUS VIGINTI QUINQUE ANNIS (pars prima) - 4. kniha, 4. titul: O osobách mladších ako dvadsaťpäť rokov (1. časť)