36.
PAULUS
libro vicensimo ad edictumSi a domino vel a patre, qui pretia possidet, hereditas petatur, an filio vel servo mortuo vel servo manumisso vel emancipato filio intra annum agi debeat? etan debitum sibi dominus vel pater deducere potest? Iulianus verius esse ait, id quod Proculus quoque respondit, perpetuo actionem dandam nec deduci oportere id quod ipsi debetur, quia non de peculio agatur, sed hereditas petatur. haec recte, si pretia habeat servus vel filius familias. quod si propterea hereditas petatur a domino, quod servus debitor fuit, perinde haberi debebit, atque si de peculio ageretur. idem dicendum Mauricianus ait etiamsi pecuniam ex pretio perceptam servus vel filius consumpserit, sed alias ex peculio eius solvi potest.
1.
Sed et a filio familias peti hereditatem posse non est dubium, quia restituendi facultatem habet, sicut ad exhibendum. multo magis dicimus posse peti hereditatem a filio familias, qui, cum pater familias esset et possideret hereditatem, adrogandum se praestavit.
2.
Si possessor hereditarium servum occiderit, id quoque in hereditatis petitione veniet: sed Pomponius ait actorem debere eligere, utrum velit sibi eum condemnari, ut caveat se non acturum lege Aquilia, an malit integram sibi esse actionem legis Aquiliae omissa eius rei aestimatione a iudice. quae electio locum habet, si ante aditam hereditatem occisus sit servus: nam si postea, ipsius actio propria effecta est nec veniet in hereditatis petitionem.
3.
Si praedo dolo desisset possidere, res autem eo modo interierit, quo esset interitura et si eadem causa possessionis mansisset: quantum ad verba senatus consulti melior est causa praedonis quam bonae fidei possessoris, quia praedo, si dolo desierit possidere, ita condemnatur atque si possideret, nec adiectum esset, si res interierit. sed non est dubium, quin non debeat melioris esse condicionis quam bonae fidei possessor. itaque et si pluris venierit res, electio debebit esse actoris, ut pretium consequatur: alioquin lucretur aliquid praedo.
4.
Quo tempore locupletior esse debeat bonae fidei possessor, dubitatur: sed magis est rei iudicatae tempus spectandum esse.
5.
Fructus intelleguntur deductis impensis, quae quaerendorum cogendorum conservandorumque eorum gratia fiunt. quod non solum in bonae fidei possessoribus naturalis ratio expostulat, verum etiam in praedonibus, sicut Sabino quoque placuit.
36.
PAULUS
v 20. knihe K ediktuAk sa od vlastníka (otroka) alebo otca, ktorý má kúpne ceny, vymáha dedičstvo, či sa má žalovať do roka po smrti syna alebo otroka, alebo po prepustení otroka na slobodu, alebo emancipovaní syna? A či si môže vlastník alebo otec odrátať dlh? Iulianus hovorí, že je správnejšie (a toto radí aj Proculus), že treba udeliť trvalú žalobu a netreba, aby sa odrátalo to, čo sa mu (zo strany otroka alebo syna) dlhuje, pretože nežaluje sa ohľadne pekúlia, ale vymáha sa dedičstvo. Toto je správne aj vtedy, ak má kúpne ceny otrok alebo podriadený syn. Ak sa však dedičstvo vymáha od vlastníka preto, že otrok bol dlžníkom, bude potrebné správať sa práve tak, ako by sa žalovalo ohľadne pekúlia. Mauricianus hovorí, že to isté treba stanoviť, aj keď otrok alebo syn premrhá peniaze získané z ceny, ale môžu byť vyplatené